라틴어 문장 검색

mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:2)
sic canibus catulos similes sic matribus haedos n. s. p. c. m. s. vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qua deum Caesarem vidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 221)
"Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:19)
si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:2)
Alii mundum, id est caelum, esse voluerunt;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 11:1)
Quid transfuga mundi Terrarum totos tractus coelumque perosus, Adversosque polos alienaque sidera quaeris, Chaldaeos culture deos, et barbara sacra, Parthorum famulus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:6)
regnator caelum et terras omnem mundum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2691)
persuadent enim mathematici terram in medio mundo sitam ad universi caeli complexum quasi puncti instar optinere, quod κέντρον illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:6)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
vestrum Alcides cervice meus mundum, superi, caelumque tulit, cum stelligeri vector Olympi pondere liber spiravit Atlans:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:41)
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab osvo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta moveri!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:25)
Nam quanta, inquit, partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 9:3)
tibi concitatus substitit mundus, o puer subiture caelum.
(세네카, 아가멤논 15:7)
hoc potuit coelo pelagoque minari Torporem insolitum, mundoque abducere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:14)
"Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, verius ' principio ' ait ' caelum ac terras ' et cetera mundi membra ' spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus' et quicquid aliud animalium?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION